- 100 -

1268 (10. grudnia) Wrocław.

Książę WładysławWładysław, najmłodszy syn księcia Henryka II. Pobożnego, od r. 1248 współrządca dzielnicy wrocławskiej, od r. 1265 arcybiskup Salzburga, od r. 1266 regent całego księstwa wrocławskiego, od 1268 roku administrator apostolski diecezji wrocławskiej. Śląski zastawił wrocławskiej kapitule swoją mennicę w Nysie.

— Nos Wlodislaus dei gracia dux Slezie et archiepiscopus Salzburgensis notum facimus universis presentes literas inspecturis, quod pro necessitate nostra presenti et bono statu publico totius terre nostre et ecclesie Wratislaviensis publice profitemur ducentas marcas argenti nomine mutui recepisse de bonis ad amministracionem Wratislaviensis capituli pertinentibus preter quasdam alias res, que in instrumentis specialibus sub sigillo capituli memorati sunt expressa. Ad que omnia solvenda plenarie obligamus eidem capitulo nomine ypothece monetam nostram NysensemNysa, ita quod singulis annis eiusdem monete redditus ab ipso capitulo colligantur, donec ei de nostro debito sit plenarie satisfactum. In cuius rei testimonium presentes literas fieri iussimus nostri sigilli munimine roboratas.

Datum Wratislavie anno domini MCCLX octavo indiccione undecima quarto idus Decembris.